powered by google
Documenting the American South Logo
Colonial and State Records of North Carolina
Advanced Search Options
Record of the trial of John Culpeper for treason
England. Court of King's Bench
1680
Volume 01, Pages 331-333

RECORD OF CULPEPER'S TRIAL FOR TREASON.
[B. P. R. O. Coram Rege Roll. 32 Charles 2. Trinity. Part 2. Roll 214.]

Midd:

Alias scilicet die Lune proxima post Crastinum Ascencionis Domini ultimo preterit coram Domino Rege apud Westmonasterium per Sacramentum duodecim Juratorum proborum et legalium hominum Comitatus predicti Juratorum et oneratorum ad inquirendum pro dicto Domino Rege et corpore Comitatus predicti presentatum existit quod quidam Johannes Culpepper nuper de parochia sancte Margarette Westmonasterium in Comitatu Midd: generosus ut falsus Proditor contra Serenissimum Dominum nostrum Carolum secundum Dei gracia Anglie Scocie Francie et Hibernie Regem fidei defensorem et naturalem Dominum suum Deum pre oculis suis non habens nec debit ligeancie sue ponderans sed motus et seductus Diabolica instigacione Cordialem dileccionem et veram debitam et naturalem obedienciam quas veri et fideles Subditi dicti domini Regis erga dictum Dominum Regem gererent et de Jure gerere tenentur penitus subtrahens et machinans et totis suis viribus intendens Guerram et Rebellionen contra dictum Dominum Regem in Carolina adtunc et adhuc existententes Dominium domini Regis in partibus transmarinis suscitare et movere et Gubernacionem dicti domini Regis ibidem subvertere Et dictum Dominum Regem a regali potestate et Regimine suis ibidem deponere et deprivare tercio die Decembris Anno Regni dicti domini Regis nunc vicesimo nono Et diuersis aliis diebus et vicibus tam antea quam postea apud Carolinam predictam in partibus transmarinis cum diversis aliis falsis Proditoribus Juratoribus ignotis compassavit imaginatus fuit et intendebat Gubernacionem dicti Dominii dicti domini Regis de Carolina predicta in partibus transmarinis predictis mutare alterare et penitus subvertere et Guerram et Rebellionem contra dictum Dominum Regem ibidem movere et levare et dictum Dominum Regem a regali potestate et Regimene suis ibidem deponere et deprivare Et ad easdem nefandissimas Prodiciones et proditorum imaginaciones et proposita sua predicta

-------------------- page 332 --------------------
perimplend: et perficiend: predictus Johannes Culpepper et alii falsi proditores Juratoribus predictis ignoti dicto tercio die Decembris Anno vicesimo nono supradicto Et diversis aliis diebus et vicibus postea apud Carolinam predictam adtunc existentes Dominium dicti domini Regis in partibus transmarinis vi et armis diabolice malitiose et proditorie seipsos assemblaverunt et cum vi armata adtunc et ibidem fecerunt et levaverunt Guerram Bellum et Rebellionem contra dictum Dominum Regem Necnon adtunc et ibidem usurpaverunt contra dictum Dominum Regem Regalem Potestatem et regimen dicti dominii dicti domini Regis de Carolina predicta Aceciam adtunc et ibidem absque aliqua legali authoritate crexerunt et constituerunt diversas Curias in forma Justicie Necnon adtunc et ibidem furati sunt et spoliaverunt dictum Dominum Regem et diversos Subditos ejusdem domini Regis Juratoribus predictis ignotos de diversis Bonis et Catallis suis ibidem ad valenciam decem Mille librarum legalis monete Anglie contra legiancie sue debit: Et contra pacem dicti domini Regis Coronam et dignitatem suas Necnon contra formam Statuti in hujusmodi casu edit: et provis:—Per quod preceptum fuit vicecomiti Comitatus predicti quod non omittat &c quin Caperet eum si &c ad respondendum &c—Et modo scilicet die Veneris proxima post Crastinum sancte Trinitatis isto eodem Termino coram domino Rege apud Westmonasterium venit predictus Johannes Culpepper sub custodia Willielmi Richardson generosi Custodis Gaole dicti domini Regis de Newgate virtute Brevis dicti domini Regis de habeas Corpus ad subjiciendum ei inde directi in cujus custodia ex causa predicta preantea commissus fuit ad Barram hic ductus in propria persona sua qui committitur Marrescalcie &c Et statim de premissis superius ei impositis alloquutus qualiter se velit inde acquietari dicit quod ipse in nullo est inde Culpabilis Et inde de bono et malo ponit se super Patriam Ideo veniat inde Jurata coram dicto domino Rege apud Westmonasterium die Veneris proxima post Octabas sancte Trinitatis per quos &c et qui &c ad recogn: &c quia tam &c Idem dies datus est prefato Johanni Culpepper sub custodia prefati Custodis Gaole dicti domini Regis de Newgate predicta interim commiss: salvo custodiend: quousque &c Ad quem diem coram domino Rege apud Westmonasterium venit predictus Johannes Culpepper sub Custodia predicti Willielmi Richardson Custodis gaole predicte in propria persona sua Et Juratores Jurate pre dicteper vicecomitem Comitatus Midd: predicti ad hoc impanellati examinati similiter veniunt qui ad veritatem de premissis dicendum electi triati et jurati dicunt super sacramentum suum quod predictus Johannes Culpepper non est Culpabilis de alta prodicione predicta in Indictamento predicto specificata prout idem Johannes superius placitando
-------------------- page 333 --------------------
allegavit nec ea occasione unquam se retraxit Ideo Consideratum est quod predictus Johannes Culpepper eat inde sine &c.

Quietus sine die &c.